de profundis

De profundis clamavi ad te Domine:
Domine exaudi vocem meam.
Fiant aures tuae intendentes
in vocem deprecationis meae.
Si iniquitates observaveris Domine:
Domine quis sustinebit.
Quia apud te propitiatio est:
et propter legem tuam sustinui te Domine.
Sustinuit anima mea in verbo ejus:
speravit anima mea in Domino.
A custodia matutina usque ad noctem,
speret Israel in Domino.
Quia apud Dominum misericordia:
et copiosa apud eum redemptio.
Et Ipse redimet Israel
ex omnibus iniquitatibus ejus.

(Salmo 130)

Leave a Comment

O seu endereço de e-mail não será publicado. Campos obrigatórios são marcados com *